APPENZELLA

APPENZELLA
APPENZELLA
seu ABBATISCELLA, Helvetiae Pagus, sed qui omnibus modis oppidum repreaesentat, quasi Abbatum sella. habuerunt enim hîc Benedictinae societatis Abbates arcem Claux, Latine Clanxiam nominatam, tutissimum quôvis tempore refugium, quorem auctoritas paulatim adaucta, non huic tantum pago, sed universo territorio appellationem dedit, quod Marti et Bellonae consecratos homines producit; unde saepe pauci, nonunumquam unicus, integras hostium fedêre turmas, quam ob causam ad Helveticum foedus A. C. 1513. admissi, decimum terrium in ordine locum obtinuerunt, vulgo Appenzel. Sedet pugus ad fluv. Sintram. X. Mill. pass. a. Cella monasterio. Regio vero supra S. Galli oppidum sita est, inter altissimos montes, iuxta Rhaetroum fines. Vicatim habitatur, et octo insignes habet vicos, praeter Appenzellam Pagi caput, Altstetten, Trogam, Hundivillam, Herisoviam, etc. qui cum olim diversis nobilibus, Comitibus, dominisque paruissent, dein in Abbatis dominium concessissent, tandem in unam Rem publ. coierunt, quam Rupertus Imperator approbavit. Asseruerunt autem se incolae post frustra saepe im ploratam iustituam, in libertatem, partim armatâ manu, partim, magnâ pecuniae summâ Abbati persolutâ: postquam saepris victores ad pacem illum adegissent, A. C. 1408. conciliante Rupertô, Constantiae compositam. Hôc bellô primum foedere iuncti Helvetiis fuerunt, Suitiis nempe et Glaronensibus, seu, ut alii, Lucernatibus, Uriis; Suitiis et Underwaldiis. Triennio post, cum Abbas S. Galli novam litem illis intendisset, societatem iunxêre, cum Tiguro, Lucerna, Suitia, Underwaldia, Tugio et Glarona: unde, faciente Abbate, ab Imperatore proscripti et a Pontifice excommunicati sunt. Ab illo montibus, ab hoc cont ariô decretô factô tuti, cuius summa: Si wellind nit im ding zyn. Itaque cum Legato, Sacerdotes, Pontificii edicti tenaces, partim e regione eiecerunt, partim caeciderunt. Quare Abbas, nil se proficere cernens, apud Imperii Septemviros illos accusavit, qui Helvetiis, et civitatibus Germaniae superioris in mandatis dederunt, hoc ut ad officum revocarent. Verum his paci magis condiliandae intentis, postquam a Comite Toggenburgio Abbatis cellani bis praeliô victi essent, pax conclusa est, annô post quartô. Quam cum vicini nobiles non servâssent, Abbatis cellani re strenue gestâ ac 6000. aureorum datis, Rineggum et Reguscorum vallem occupatam, obtinuerunt, et a proscriptione sunt exempti, A. C. 1445. A. dein C. 1452. sese cum septem Pagis perpetuô foedere iunxerunt, Austriis, Burgundicis Suevicisque bellis forti et fideli operâ praestitâ. Tandem ut dictum, A. C. 1513. in numerum Pagorum adscripti sunt. Ager dividitur hodie in ordines seu Partes 12. quas Roden vocant: Harum 6. coniunctae pago Abbatis cellae, dicuntur Interiores, atque olim Abbati S. Galli paruerunt; Communioni Romanae addictae: Reliquae 6. Exteriores, quondam partim liberae, partim Nobilibus subiectae, hodie Reformatam religionem sequuntur. etc. Vide Helvetiorum Rem public. diversorum Aucoturm, Lugd. Batav. A. C. 1627. Guillimannus regionem hanc sic describit:
Ventum erat Urnacum, fluvii de nomine vicum.
Hinc sese in vallem demittere molliter Alpes
Excelsae incipiunt: inclusam more theatri
Vertice sic modicô colles hinc inde coronant,
Frondibus umbriferis, et vescô gramine laeti.
In medio vallis montes aequare propinquos
Culmine connitens Abbatis cella laborat,
Sintria quam trepidô secat agmine. Nec procul inde
Visuntur priscae labentia moenia Clancis,
Perfugium quondam Abbatum et munimen avitum.
Henricus Glareanus, Helv. descr. de indole gentis:
Tarda venis, sed grata meo Cellana iuventus
Concentu, fidibus istis, plebs aspera cultu,
Contemptrixque animae, molesque obiecta periclis
Suanorum, cui quamquam alti sunt ar dua montes
Pergama, stat fortis pro duro dextera muro.
Est tibi simplicitaes prudens, moderata potestas,
Et quô nil maius, iustô moderamine ferrum.
Te quoque quis cultuve Dei, pietateve maior?

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • Appenzella (Asteroid) — Asteroid (1768) Appenzella Eigenschaften des Orbits (Simulation) Orbittyp Hauptgürtelasteroid Große Halbachse 2,451  …   Deutsch Wikipedia

  • 1768 Appenzella — Infobox Planet minorplanet = yes width = 25em bgcolour = #FFFFC0 apsis = name = Appenzella symbol = caption = discovery = yes discovery ref = discoverer = Wild, P. discovery site = Zimmerwald discovered = September 23, 1965 designations = yes mp… …   Wikipedia

  • (1768) Appenzella — Elementos orbitales de Appenzella Época 22 de diciembre de 2006 Magnitud absoluta H 12,70 Semieje mayor a 2.45048 UA Distancia perihélica q 2.01266 UA Afelio Q 2.88831 UA …   Wikipedia Español

  • (1768) Appenzella — Asteroid (1768) Appenzella Eigenschaften des Orbits (Animation) Orbittyp Hauptgürtelasteroid Große Halbachse 2,451 AE …   Deutsch Wikipedia

  • Alphabetische Liste der Asteroiden/A — Namensliste der Asteroiden – A Name Nummer Gruppe / Typ A’Hearn 3192 Hauptgürtel Aaltje 677 Hauptgürtel Aarhus 2676 Hauptgürtel Aaronson 3277 Hauptgürtel Aaryn 2366 Hauptgürtel …   Deutsch Wikipedia

  • Liste der Asteroiden – Hauptgürtel 1501–2000 — Die nachfolgende Tabelle enthält eine Teilliste der Asteroidenübersicht. Die in der ersten Spalte aufgeführten Ziffern geben die Reihenfolge ihrer endgültigen Katalogisierung an, dienen als Identifikationsnummer und gelten als Bestandteil des… …   Deutsch Wikipedia

  • Paul Wild (Swiss astronomer) — Asteroids discovered: 94 1657 Roemera March 6, 1961 1687 Glarona September 19, 1965 1748 Mauderli September 7, 1966 1768 Appenzella September 23, 1965 1773 Rumpelstilz April 17, 19 …   Wikipedia

  • List of asteroids/1701–1800 — || October 3, 1953 || Brooklyn || Indiana University 1722 Goffin || 1938 EG || February 23, 1938 || Uccle || E. Delporte 1723 Klemola || 1936 FX || March 18, 1936 || Turku || Y. Väisälä 1724 Vladimir || 1932 DC || February 28, 1932 || Uccle || E …   Wikipedia

  • List of named asteroids (A-C) — A List of named asteroids ordered alphabetically from A to C.See also: *List of named asteroids (D E) *List of named asteroids (F H) *List of named asteroids (I K) *List of named asteroids (L N) *List of named asteroids (O R) *List of named… …   Wikipedia

  • Liste des asteroides (1001-2000) — Liste des astéroïdes (1001 2000) Voici la liste des astéroïdes numérotés de 1001 à 2000. Les astéroïdes sont numérotés lorsque leur orbite est confirmée, ce qui peut parfois se produire longtemps après leur découverte. Ils sont classés ici par… …   Wikipédia en Français

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”